[228] EPISTOLA XXVIII.

Clarissimo Viro D. Doctori

HESSELO AISMA,

Frisiae Praesidi vigilantissimo, Domino observando.

Mitto tibi, Vir Clarissime, inclusas hisce litteras Regiae Majestatis Angliae, &c. & earum exemplum, ut quid iis contineatur videos. Scriptae sunt ad Ordines Frisiae, atque, ut bona fide ad eos, quibus destinatae sunt, perferantur, mihi traditae. Ego, quantum Reg. Majtis. mentem ex literis & relatu Suae Exae. cognosco plurimos ex Deputatis nostrae Frisiae, quam aliarum Provinciarum notari judico iis verbis (aux menées & artifices de tels, &c:) quae de falso pacis pactae rumore a multis sparso proculdubio sunt accipienda, praesertim cum haec verba interpraetationem clariorem accipiant ex litteris, quas Sua Exa. Senatui & singulis civitatibus scripsit, ubi de istorum rumorum authoribus multa, ideoque non Delegatis (propter suppressionis periculum) sed ipsis Ordinibus tradendas arbitror. Non male itaque (me Iudice) feceris, si ex consilio Senatus Ordines Frisiae convoces, qui eo majorem conveniendi causam habent, quod ad literas, a sua Exa. missas, iis respondendum erit. Nunc enim necessum est, ut sincere mentem & voluntatem suam vel secundum pacta & decreta priora bonam, vel ad quorundam libidinem corruptam aperiant. Nunc fateantur oportet, publice decretam fuisse Suae Exae. plenissimam Frisiae administrationem, verum insciis se eandem necdum traditam esse. De authoribus certum est, ita ut inquisitione aut indicibus opus non sit. Mitto etiam Declarationem a sua Cels. Ordinibus Generalibus propositam, cujus ad singulas civitates & Goas exemplum singulis litteris inclusum sua Exa. misit: neque dubito, Domine Praeses, quin patriae, suae Celsitudini, nec non ipsi Majti. Regiae, bonisque omnibus eam, quam potes & soles operam sis praestiturus. Frater vester intra biduum ad vos cogitat, omnium rerum, ut hic gestae sunt, historiam narraturus. Miranda est in optimo Principe affectio erga bonos omnes, & multorum in ipsum nimis petulans & impudens ingratitudo; Ea nisi aut emendetur ab ipsis authoribus, aut ab aliis coerceatur, interitum patriae & bonorum omnium secum trahet. Haec liberius ad te, Dne. Praeses, quam debebam. Verum quia de humanitate tua certus sum, non dubito, quin in optimam partem haec sis accepturus . Vale Vir clariss. & me commendatum habe. Dordraci I. Septembris MDLXXXVII stylo novo.

Tui observantissimus,

D. RICHAEUS de POSTELLA.